— 15 §29 —
      § XXIX. Phantasmata minus clara quam ideae sensuales,
ergo minus poetica, § 17. Quum ergo affectus
moti determinant ideas sensuales, poema movens affectus
perfectius quam plenum phantasmasi mortuis, § 8, 9,
— 16 §29 —
et affectus movere magis poeticum quam phantasmata
alia producere
.
Non satis est pulchra esse poemata ....
Et quocumque volent, animum auditoris agunto.
Bellum sane characterem, quo
Corvi poetae cum poetriis picis
et Homeri dignoscantur facillime, illis plerumque magna
professis

Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Assuitur pannus,
ergo non omnino damnat ista Flaccus; videamus tamen
quaenam sint, de quibus caute adhibendis poeta loquatur
fungens vice cotis:
... cum lucus et ara Dianae (phantasma 1 et 2)
Aut flumen Rhenum (phant. 3) aut pluvius describitur
      arcus
(phant. 4);
Sed nunc non erat his locus.
      Iam secundum § 22, quum agat poeta, ex his speciebus
et magis determinatis tanquam exemplis evolvamus notionem
magis universalem, nulla sane reperietur, in qua conveniant
quam notio phantasmatum, phantasmati ergo non
semper locus, rationem § suppeditat. Quare, si cum Flacco
sentiam, faber ungues exprimens et molles aere capillos imitans
(quaedam phantasmata in carmine apte repraesentans):
Infelix operis summa ....
Non magis esse velim, quam pravo vivere naso,
Spectandus nigris oculis nigroque capillo.
Baumgarten MPh 15-16