— 83 —
      Quare utraque disserendi ratio viciosa: topicorum, quia
saepe falsa arripiunt; criticorum, quia verisimilia quoque non
— 84 —
assumunt. Igitur, ut utrumque vitetur vicium, existimem, adolescentes
scientias artesque omnes integro iudicio doceri, quo
topicae ditent locos, ac interea sensu communi ad prudentiam
et eloquentiam invalescant, phantasia et memoria ad artes, quae
iis praestant mentis facultatibus, confirmentur; deinde discere
criticam; tum de integro de iis quae edocti sunt suo ipsorum
iudicio iudicent; et in iisdem in utramque partem disserendis
sese exerceant. Ita namque evaderent in scientiis veri, ad rerum
prudentiam solertes, ad eloquentiam copiosi, ad poësim picturamve
phantastici, ad iurisprudentiam memoriosi; et cautum
praeterea esset, ne fierent temerarii, ut qui de rebus inter discendum
disputant; neve prave religiosi, ut qui nihil, nisi a
doctore dictatum, verum putant. [>]
Vico NT 83-84