— 158 —
      26) Impetus quos planeta attractione Solis continuata,
durante itinere concepit, sunt ut anguli
circulationis
, seu quos radii ex Sole ad primum et postremum
itineris punctum ducti comprehendunt, sive ut motus apparens seu
iter spectatum ex Sole. Sic impetus impressus durante itinere
A 1M est impetum impressum durante itinere A 3M, ut angulus
A ⊙ 1M ad angulum A ⊙ 3M. Sunt enim angulorum incrementa ut
impressiones gravitatis (per 17 et 19), ergo et summae summis
proportionales, nempe anguli circulatione absoluti summis impressionum
seu impetibus inde conceptis. Hinc in puncto W, ubi
normalis ordinata ex Sole ellipsi occurrit, impetus inde ab Aphelio
A conceptus, est dimidia pars impetus concepti ab Aphelio ad
Perihelium; est autem ibi ⊙ W distantia a Sole, ipsum dimidium
latus rectum. Et impetus itinere quovis conceptus est ad conceptum
semirevolutione, ut angulus circulationis ad duos rectos. Intelligo
autem impetus a gravitate vel attractione impressos per se
ac solos, non detractis nec computatis impetibus contrariis ab excussorio
conatu impressis.
Leibniz Tent 158