— 399 —
      4. Tempus est quantum continuum et legum continui in mutationibus
universi principium. Continuum enim est quantum, quod non constat
simplicibus. Quia autem per tempus non cogitantur nisi relationes
absque datis ullis entibus erga se invicem relatis, in tempore, ceu quanto,
est compositio, quae, si tota sublata concipiatur, nihil plane reliqui
facit. Cuius autem compositi, sublata omni compositione, nihil omnino
remanet, illud non constat partibus simplicibus. Ergo etc. Pars itaque
temporis quaelibet est tempus, et, quae sunt in tempore, simplicia,
nempe momenta, non sunt partes illius, sed termini, quos interiacet
tempus. Nam datis duobus momentis non datur tempus, nisi quatenus
in illis actualia sibi succedunt; igitur praeter momentum datum necesse
est, ut detur tempus, in cuius parte posteriori sit momentum aliud.
Kant Diss 399