— 373 —
      Hoc vero ego praecipue in hoc Tractatu faciendum
suscepi; neque enim magni facerem has regulas, si non
sufficerent nisi ad inania problemata resolvenda, quibus
Logistae vel Geometrae otiosi ludere consueverunt;
sic enim me nihil aliud praestitisse crederem, quam quod
fortasse subtilius nugarer quam caeteri. Et quamvis
— 374 —
multa de figuris et numeris hic sim dicturus, quoniam
ex nullis alijs disciplinis tam evidentia nec tam certa
peti possunt exempla, quicumque tamen attente respexerit
ad meum sensum, facile percipiet me nihil minus
quam de vulgari Mathematica hic cogitare, sed
quamdam aliam me exponere disciplinam, cujus integumentum
sint potius quam partes. Haec enim prima
rationis humanae rudimenta continere, et ad veritates
ex quovis subjecto eliciendas se extendere debet; atque,
ut libere loquar, hanc omni alia nobis humanitus
tradita cognitione potiorem, utpote aliarum omnium
fontem, esse mihi persuadeo. Integumentum vero dixi,
non quo hanc doctrinam tegere velim et involvere ad
arcendum vulgus, sed potius ita vestire et ornare, ut
humano ingenio accommodatior esse possit.
Descartes Reg 373-374