— 15 SYN —
      In sexta denique, intellectio ab imaginatione secernitur;
distinctionum signa describuntur; mentem realiter
a corpore distingui probatur; eandem nihilominus tam
arcte illi esse conjunctam, ut unum quid cum ipsa componat,
ostenditur; omnes errores qui a sensibus oriri solent
recensentur; modi quibus vitari possint exponuntur;
et denique rationes omnes ex quibus rerum materialium
existentia possit concludi, afferuntur: non quod eas
valde utiles esse putarim ad probandum id ipsum quod

— 16 SYN —
probant, nempe revera esse aliquem mundum, et homines
habere corpora, et similia, de quibus nemo unquam sanae
mentis serio dubitavit; sed quia, illas considerando,
agnoscitur non esse tam firmas nec tam perspicuas quam
sunt eae, per quas in mentis nostrae et Dei cognitionem
devenimus; adeo ut hae sint omnium certissimae et evidentissimae
quae ab humano ingenio sciri possint. Cujus
unius rei probationem in his Meditationibus mihi pro
scopo proposui. Nec idcirco hic recenseo varias illas
quaestiones de quibus etiam in ipsis ex occasione tractatur.

Descartes Med 15-16 Syn