— 383 —
      Flamma non est nisi vapor ad eum usque ignis gradum perductus, ut vivida
luce coruscet et non nisi inopia alimenti desinat. Haec vero sunt in flamma,
quae ipsam ab alio omni ignis genere toto coelo diversam faciunt. 1) Quod,
cum calor corpori cuivis calefaciendo inductus secundum communem naturae
legem communicatione sensim diminuatur, flamma e contrario ex minutissimo
principio incredibilem et nullis limitibus, dummodo pabulum non deficiat, circumscriptam
acquirat vim. 2) Quod, qui materiae cuidam inflammabili incalescendo
ingeri potest usque ad ebullitionem ignis, multo inferior sit eo, quem deflagrando
exercet. 3) Quod lucem spargat, cum praeter metalla cetera corporum
genera, quantumvis calefacta, lucis tamen expertia maneant.
Kant Ign 383