— 399 —
Tritam illam inter necessitatem absolutam
et hypotheticam distinctionem, qua veluti rima elabi arbitrantur adversarii,
impugnat vir clar.; quae videlicet ad infringendam necessitatis vim et
efficacitatem nullius plane momenti est. Quid enim attinet, utrum eventus, per
antecedentes rationes praecise determinati, si per se spectetur, oppositum repraesentabile
sit, cum nihilo secius hoc oppositum realiter fieri non possit, cum
non adsint, quibus ipsi ad exsistendum opus est, rationes, immo adsint in contrarium?
Oppositum, ais, separatim sumpti eventus potest tamen cogitari,
ideoque possibile est. Sed quid tum? Non potest tamen fieri, quia, ne unquam
actu fiat, per rationes iam exsistentes satis cautum est.
Kant ND 399