— 17 —
      Caussa materialis iuxta diversas materiae significationes
est diversa. Est enim materia intelligibilis vel sensibilis,
— 18 —
secundum rem vel secundum similitudinem. Item
forma alia est idealis, alia exemplaris, quae sunt extra rem vel ante rem.
Alia est essentialis vel accidentalis, quae est
vel pars rei, vel affectio illius, intus vel circa, ut figura.
Alia est a re, sicut forma hominis, quae est in sensu visus
vel imaginatione. Efficiens alius est praecipuus, alius est
ministerialis, sicut alibi efficientem distinguimus iuxta suas
species, ad quod reducitur instrumentum, media, viae,
consilia, remotiones impedimentorum. Finis alius mediatus,
seu ut organum seu medius, alius est ut extremum seu ultimum;
finis medius est digestio respectu ambulationis,
finis ultimus est ut sanitas respectu ambulationis et digestionis.
Locus sumitur uno modo proprie, prout est species
quantitatis; alio modo, ut significat omnem rationem
qua aliquid dicitur esse alicubi, et est genus generalissimum
quod dicitur ubi. Tempus similiter dupliciter, ut species
quantitatis et ut genus generalissimum quod dicitur
quando. Ad has caussas per se reducitur fatum, necessitas,
destinatio, quae voluntatem divinam vel naturam
immutabilem synonyme significant.
Bruno Sum 17-18