— 15 §28 —
      § XXVIII. Phantasmata sunt repraesentationes sensitivae,
§ 3, adeoque poeticae, § 12.
      Quum hic repraesentationes sensorum reproductas phantasmata
vocamus, recedimus quidem cum philosophis a vaga
significatione vocis, neque tamen ab usu loquendi et ipsis
regulis grammaticis: quis enim negaret phantasma esse
quod imaginati sumus? Iam vero facultas imaginandi in ipso
Suidae lexico describitur tanquam παρὰ τῆς αἰσθήσεως λαβοῦσα
τῶν αἰσθητῶν τοῦς τύπους, ἐν ἐαυτῇ τότους ἀναπλαττουσα.
Quid
ergo phantasmata, nisi refictae (reproductae) sensualium imagines
(repraesentationes) a sensatione acceptae, quod iam
indicatur conceptu sensualium?
Baumgarten MPh 15