— 363 —
[IX.]

      [25] Credo equidem, vos haudquaquam miratos esse, quod instrumenta
scientiarum omnium persecutus nulla de Christiana Theologia verba fecerim:
neque enim existimavi, vos expectaturos, ut ego deterrimo comparationis
genere vera cum falsis, divina cum humanis, Christum cum Socrate
compararem. Sed ut breviter, quantum ab Ethnicis in hac studiorum parte
— 364 —
peccatum sit, accipiatis; illud animadvertere licet, apud eos multas, varias,
incertissimasque fuisse de Deorum natura opiniones: et qui rebuspublicis
praeerant, Philosophos de rebus divinis opposita disserere aequo animo patiebantur,
et tantum impietatis animadvertebant in eos, qui Deos esse negarent;
fortasse rati, cetera eorum placita, vulgi captum, in quod potissimum
erat inculcanda religio, superare. Et Poëtas quoque de Deorum natura,
eorumque potestate in fabularum admirationem nova comminisci sinebant:
Nam id ipsum ad Religionem pertinere arbitrabantur; quo major de suorum
Numinum potentia in vulgi animos opinio induceretur. In sacrificiis vero,
auguriis, auspiciisque, quia in iis rebus publicum religionis usum posuerunt;
quo augustiora, ac venerabiliora essent, coeremonias Deorum quam maxime
certas, solennesque esse voluerunt. Quare solas coeremonias pollutas,
et spretas auspiciorum religiones, ac novas divinandi artes vindicarunt, ac
ulti sunt. Neque Christianos, quod suos Deos non crederent, sed quod non
adorarent persequebantur. Sed quid stultius, quid ineptius, quam jubere
caeremonias certas, incerta adorare Numina. At Christiana Religio dogmata
de Dei Optimi Maximi natura, divinisque Mysteriis quam certissima docet:
[52r] unde ritus, et caeremoniae sunt aeque certae. Quare Scientia nova
apud nos divinitus nata est, quae divinos ejus veri fontes aperit, sacros libros,
et Traditionem, et Theologia Dogmatica nuncupatur. Itaque ubi olim
lex XII Tabularum a caeremoniarum capite incipiebat: Deos caste adeunto:
Justinianeus Codex a Titulo de Summa Trinitate, et Fide Catholica inauspicatur.
Ejus autem doctrinae optima methodo quasi rivulus effluit alia Theologia,
quae Moralis dicitur, et de virtutibus ac viciis, de finibus bonorum, et
malorum, ac de Christianae vitae officiis ad nostram religionem accommodate
praecepta consignat. Quae de Deo scientia, quae morum doctrina
tanta veritate, tanta dignitate, tanta sanctimonia constant; quod Christiana
Religio non ut aliae vi et armis, quibus gentes delerent, sed virtutibus, et
cruciatuum constantia in duas seculi sapientissimas gentes, Graecos, Romanosque,
et in potentissimum sese Imperium Orbis Terrarum insinuavit: atque
eae cum suo Imperio, cum sua doctrina in nostram sponte sua concesserunt;
nec tamen eorum religionis, et philosophiae monumenta deleta sunt,
divino certe consilio, ut in omne aevum utraque ad exemplum collata sapientia,
illa humana, nostra prorsus divina videretur.
Vico Diss 363-364