— 158 —
      25) Semper in ellipsi, adeoque et semper in planeta
conatus centrifugus
recedendi a Sole, seu conatus excussorius
circulationis harmonicae, minor est solicitatione gravitatis,
seu attractione centrali Solis. Est enim (per 21) attractio
ad conatum centrifugum ut distantia a Sole seu foco ad quartam
partem lateris recti, semper autem in ellipsi distantia a foco major
quarta lateris recti parte.
Leibniz Tent 158