— 487 —
      Coroll. Elementa sunt perfecte impenetrabilia, hoc est, quantacunque
vi externa spatio, quod occupant, penitus excludi nescia, sed sunt condensibilia,
et corpora etiam talia constituunt, quippe concedentia aliquantulum vi externae
comprimenti. Hinc origo corporum s. mediorum primitive elasticorum, in
quibus aetherem s. materiam ignis in antecessum profiteri liceat.
Kant MoPh 487