— 373 —
Et jam viget
Arithmeticae genus quoddam, quod Algebram vocant,
ad id praestandum circa numeros, quod veteres circa
figuras faciebant. Atque haec duo nihil aliud sunt, quam
spontaneae fruges ex ingenitis hujus methodi principijs
natae, quas non miror circa harum artium simplicissima
objecta felicius crevisse hactenus, quam in caeteris, ubi
majora illas impedimenta solent suffocare; sed ubi
tamen etiam, modo summa cura excolantur, haud dubie
poterunt ad perfectam maturitatem pervenire.
Descartes Reg 373