— 15 SYN —
      In quinta, praeterquam quod natura corporea in genere
sumpta explicatur, nova etiam ratione Dei existentia demonstratur:
sed in qua rursus nonnullae forte occurrent
difficultates, quae postea in responsione ad objectiones resolventur:
ac denique ostenditur quo pacto verum sit,
ipsarum Geometricarum demonstrationum certitudinem a
cognitione Dei pendere.

Descartes Med 15 Syn