— 286 —
      Par. V. Videmus itaque, unumquemque civem non sui, sed Civitatis
juris esse, cujus omnia mandata tenetur exequi, nec ullum
habere jus decernendi, quid aequum, quid iniquum, quid pium,
quidve impium sit sed contra, quia imperii corpus una veluti
mente duci debet, et consequenter Civitatis voluntas pro omnium
voluntate habenda est, id quod Civitas justum, et bonum esse decernit,
tanquam ab unoquoque decretum esse, censendum est;
atque adeo, quamvis subditus Civitatis decreta iniqua esse censeat,
tenetur nihilominus eadem exequi.
      Par. VI. At objici potest, an non contra rationis dictamen est,
se alterius judicio omnino subjicere, et consequenter, an status
civilis rationi non repugnat; ex quo sequeretur statum civilem irrationalem
esse, nec posse creari nisi ab hominibus ratione destitutis,
at minime ab iis, qui ratione ducuntur. Sed quoniam ratio
nihil contra naturam docet, non potest ergo sana ratio dictare, ut
unusquisque sui juris maneat, quamdiu homines affectibus sunt
obnoxii ( per Art. 15. praeced. Cap. ), hoc est ( per Art. 5. Cap. I. ),
ratio hoc posse fieri negat. Adde, quod ratio omnino docet pacem
quaerere, quae quidem obtineri nequit, nisi communia Civitatis
jura inviolata serventur, atque adeo quo homo ratione
magis ducitur, hoc est ( per Art. 11. praeced. Cap. ), quo magis liber
est, eo constantius Civitatis jura servabit, et summae potestatis,
cujus subditus est, mandata exequetur. Ad quod accedit,
quod status civilis naturaliter instituitur ad metum communem
adimendum, et communes miserias propellendum, ac proinde
id maxime intendit, quod unusquisque, qui ratione ducitur, in
statu naturali conaretur, sed frustra ( per Art. 15. praeced. Cap. ):
quapropter si homini, qui ratione ducitur, id aliquando ex civitatis
mandato faciendum est, quod rationi repugnare novit, id
damnum longe compensatur bono, quod ex ipso statu civili haurit
nam rationis etiam lex est, ut ex duobus malis minus eligatur,
ac proinde concludere possumus, neminem quicquam contra
suae rationis praescriptum agere, quatenus id agit, quod jure Civitatis
— 287 —
faciendum est: quod nobis facilius unusquisque concedet,
postquam explicuerimus, quo usque Civitatis potentia, et consequenter
Jus se extendit.
Spinoza TP 286-287