— 2 —
Idea hujus Operis.

      Hactenus Ratione descripsimus Generis Humani Rempublicam,
ejusque formam, ordines, societates, negotia,
leges, peccata, poenas, et scientiam in ea tractandi juris universi
exposuimus: deinceps, ut haec Magna Generis Humani
Civitas
, ab suis usque primis Humanitatis originibus, Divina
Providentia
moderante, moribus gentium, ac proinde Auctoritate
fundata, ad hanc ipsam Rempublicam Universam, quam
modo quodam metaphysico, sive in Idea, qua licuit, optima designavimus;
per varia utilitatum et necessitatum humanarum
rudimenta, sive adeo per ipsarum sponte rerum oblatas occasiones
perducta sit, Philologiae testimoniis, ad Philosophiae examen
revocatis describemus.
      Pag. 55. vers. 19. Hercules )( Tu rectius dixeris, Herculem,
majorum gentium Heroëm
; quem in his libb. demonstramus,
esse characterem eorum, qui primi gentes fundarunt: unde
primae gentes suum quaeque Herculem habuere.
— 3 —
      * Pag. 55. vers. 30 sua manu capiebat, usu capiebat )( Nam
prima usucapio fuit rerum suarum, nempe quae in communione
positae communiter erant cujusque, sive ex primo dominj
genere
, quod cum homine natum dicimus; deinde longo usu
factae sunt cujusque suae, ex dominj genere secundo, ex quo
postea mansere. Unde Hermogenianus dicebat, jure gentium
distincta, non acquisita dominia.
      Pag. 60. vers. 29. ἡρῶικον appellares.)(
Vico Notae 2-3