— 363 —
      [24] Nos vero lingua praediti quae imagines semper excitat, unde Pictura,
Sculptura, Architectura, Musica uni Itali in omnibus Orbis Terrarum
nationibus floruerunt: quae actuosa semper Auditorum mentes in res longe
dissitas, ac remotas vi similitudinum transfert: Unde acutis, et sublimibus
dictis antiquorum aequare possimus: quae in genere dicendi ornato, et amplo
nempe Herodoteo, Liviano, Ciceronianoque, Guicciardinios; in grandi,
ac vehementi, sive Thucydideo, Demonsthenico, ac Sallustiano alios; in Attica
Elegantia Buccacios; in novo lyricorum genere Petrarchas; qui fabularum
granditate, et locutionis facilitate Homerum referunt, Ariostos; qui majestate
sententiarum, et divinitate numerorum Virgilium exprimunt, Torquatos
numerat, et recenset; linguam, quibus partibus potissimum beatissima est, non
excolemus? Igitur qui non in Physicam, neque in Mechanicam
eruditur, sed ad Rempublicam vel Foro, vel Senatui, vel sacris Concionibus
instituitur; in hisce studiis, qua methodo traduntur nec puer, nec diu immoretur.
Geometriam per formas ad ingeniosam rationem addiscat: Topicam
colat, et de natura, de homine, de Republica libero, ac nitidiori disserendi
genere in [51v] utranque disputet partem, ut quod probabilius, verisimiliusque
in rebus sit, amplectatur. Ut ne in summa Nostri sint scientiores antiquis;
at Nobis sapientiores antiqui vere: Nostri veriores antiquis; at Nobis
eloquentiores antiqui; sed ita sapientia, et eloquentia aequemus, ut scientia
superamus antiquos.
Vico Diss 363