— 17 —
VI. Caussa.

      Caussa differt a principio, quia omnis caussa est principium,
non autem omne principium est caussa; terminus
enim viae et punctus unde incipit linea, principia sunt
viae et principia sunt lineae, sed non sunt caussa. Caussa
primo distinguitur in per se et per accidens. Caussa per
se est quadruplex famose: materia, forma, efficiens, finis,
quibus addidit Plato locum et tempus; et dicuntur caussae
ex qua, secundum quam seu cuiusmodi, a qua, propter
quam, ubi et quando.
Bruno Sum 17