— XVII 205 —
§. 995.
Revelatio stricte dicta significat summe possibilia, §986, 822. Iam quae
contra rationem sunt, sunt impossibilia, §643. Ergo nec revelatio dei stricte
dicta, nec strictissima, §989, nec fides sacra obiective sumpta contra rationem
sunt. Quae vero contra rationem sunt, nec sunt revelatio dei stricte, nec strictissime
dicta, nec fides sacra obiective sumpta.
Baumgarten Met XVII, 205, §995