— XVII 204 —
§. 986.
Revelatio strictius dicta*), cf. §982, 989, est supernaturalis revelatio
divina hominibus per orationem facta, concursus ad religionem specialissimus,
et in se possibilis, et hypothetice, et in hoc mundo actualis, quotiescumque
religio per revelationem naturalem solam aeque bene actuari non potest,
§962, 949.
*) die Offenbarung in enger Bedeutung.
Baumgarten Met XVII, 204, §986