— 83 —
Atqui Arnoldus, vir usquequaque doctissimus,
eam [topicam] contemnit, et nullius frugis existimat. Utri credendum,
Arnoldone, qui negat, an Ciceroni, qui se a topica
potissimum eloquentem factum affirmat et profitetur, aliorum esto
iudicium: nos autem ut ne quo alteri donemus, alteri rapiamus,
dicimus, ut critica veraces, ita topica nos fieri copiosos; quod,
quemadmodum olim Stoici in critica, Academici in topica arte
toti fuere, ita hodie ratio disserendi Stoicorum arida et deducta
apud recentiores, varia autem et multiplex Academicorum apud
Aristotelicos in usu est: quodque, a Pico Mirandulano propositum,
doctissimus quis recentior uno sorite perstringeret, Caietanus
centum numero syllogismis oppugnat. [>]
Vico NT 83