— XVII 203 —
§. 982.
Revelatio latius dicta*), cf. §986, 989, est significatio mentis divinae
creaturis a deo facta. Ergo revelatione divina docentur creaturae cognitionem
volitionemque divinam, numquam omnem, §862, sed tantam semper, quanta
placuerit providentiae, §. 975.
*) die Offenbarung in weiterer Bedeutung.
Baumgarten Met XVII, 203, §982