— XVII 201 —
§. 979.
Decreta dei omnia sunt actus voluntatis proportionalissimae obiectis, §894,
perfectissime sequentis scientiam gradus perfectionis vel imperfectionis in obiecto
vel appetendo, vel aversando, §976. Idem et sic patet: Pone in aliquo
decreto dei praevisam obiecti perfectionem imperfectionemve prorsus non
— XVII 202 —
fuisse motivum: aut eam deus ignoravit, quod contra §875, aut ab eadem
abstraxit, quod contra §870, aut fuit eiusmodi cognitio distinctissima, sed
mortua, quod contra §. 890.
Baumgarten Met XVII, 201-202, §979