— XVII 199 —
§. 974.
Qui solus in plures spiritus summam potentiam et potestatem habet, est
eorum monarcha, qui plenam, est eorum despotes. Iam deus solus in omnes
spiritus creatos summam potentiam, §832, et potestatem, eamque plenam habet,
§971. Ergo summa ipsius est et maxima monarchia
— 398 —
despotica, cuius
omnes spiritus creati sunt subditi, §. 844.
Baumgarten Met XVII, 199, §974