— XVII 199 —
§. 973.
Qui plenam in spiritum potestatem habet, ius habet ipsum obligandi, quomodocumque
placuerit. Qui ius habet spiritum aliquem obligandi, quomodocumque
placuerit, habet ius illi leges ferendi. Auctor enim obligationis, quam
lex enuntiat, legem ferre*) dicitur. Ius leges ferendi habens, legislator**)
est. Ergo deus omnium spirituum huius mundi legislator est, §971, 972.
*) Gesetze geben. **) der Gesetzgeber.
Baumgarten Met XVII, 199, §973