— XVII 199 —
§. 972.
Deus ius habet ad actiones suas rectissimas, §901, 971. In iis est decretum
de mundo et singulis eius creaturis, §934. Ergo deus plenus mundi
et omnium in eodem creaturarum dominus est. Ergo in spiritus huius mundi
plenam potestatem habet, §. 971.
Baumgarten Met XVII, 199, §972