— 514 §93 —
93. Tandem sub perfectissimo hoc
regimine nulla datur actio bona sine remuneratione, nulla mala
sine poena, et omnia vergere debent in salutem bonorum,
hoc est eorum, qui regimine divino contenti sunt in magno
hoc regno, qui confidunt in providentia divina et qui amant
atque imitantur, ut par est, Autorem omnis boni, voluptatem
percipientes ex consideratione perfectionum ipsius, secundum
naturam amoris puri atque veri, vi cuius voluptatem percipimus
ex eius, quem amamus, felicitate. Atque ideo personae sapientes
ac virtuosae perficere conantur, quicquid voluntati divinae
praesumtivae et antecedenti conforme apparet, et hoc non
obstante in iis acquiescunt, quae per voluntatem divinam secretam,
consequentem et decisivam acta contingunt, quoniam agnoscunt,
quod, si ordinem naturae satis intelligeremus, deprehensuri
simus, eadem vota sapientissimi longe superare, nec fieri
posse, ut meliora reddantur sive intuitu totius universi in
genere, sive etiam respectu nostrum in specie. Siquidem, prout
par est, Autori omnium adhaeremus, non modo tanquam
Architecto et causae efficienti essentiae nostrae, verum etiam tanquam
Magistro nostro atque causae finali, cuius est efficere quod
volumus et qui solus nos felices reddere valet.
Leibniz Mon 514 §93