— XVII 197 —
§. 960.
Concursus causae moralis stricte dictae est moralis*). Deus motiva cultus
sui actuat, §947. Ergo ad quasdam actiones in hoc universo concurrit moraliter,
§940. Concursus dei moralis ad generalem accedens specialis**) est.
Ergo deus ad quasdam in hoc universo actiones concurrit specialiter.
*) die sittliche. **) die besondre Mitwirkung.
Baumgarten Met XVII, 197, §960