— 487 —
Et quoniam vis repellens, quae in data
a centro repulsionis distantia finita est, in proportione definita appropinquationum
crescit, ad punctum ipsum infinita sit necesse est, patet, per nullam vim
cogitabilem elementum penitus penetrari posse. Erit igitur perfecte elasticum
et plura eiusmodi iunctis elasticitatibus constituent medium primitive elasticum.
Quod haec elasticitas sit in diversis diversa, e coroll. prop. X. linea 4, 5 patet.
Kant MoPh 487