— XVII 196 —
§. 955.
Concursus dei immediatus est eiusdem praesentia, §223. Ergo deus
substantiis huius mundi omnibus proxime praesens, §954. Quod omnibus et
singulis alicuius partibus substantialibus proxime praesens est, ipsi illi rei intime
praesens
*) dicitur. Iam omnibus corporum partibus substantialibus in hoc
universo deus proxime praesens est, §421. Ergo deus omnibus in hoc universo
corporibus intime praesens est.
*) auf das genaueste gegenwärtig.
Baumgarten Met XVII, 196, §955