— XVII 195 —
§. 954.
Cum causae efficientes, praeter deum, omnes substantiae huius mundi,
§319, 846, deo suborinentur, §928, est ille causa efficiens simpliciter prima.
— XVII 196 —
reliquae omnes secundae, §315, 28. Iam omnes finitarum substantiarum actiones
sunt simul passiones ab aliis substantiis finitis in eas influentibus, §. 451
Ergo deus concurrit, ut causa efficiens, ad omnes substantiarum finitarum actiones
mediate, §314, 320. Quoniam vero simul omnes finitarum substantiarum.
passiones ab aliis substantiis finitis sunt ipsarum actiones, §463, non tunc solum
ubi agere potissimum concipiuntur, sed et tunc, ubi notantur pati, deus eo,
ipso
— 391 —
momento, quo mutantur, rationem huius mutationis ipsarum sufficientem,
vim earundem, conservando actuans, §953, ad omnes substantiarum
finitarum actiones, ut causa efficiens, concurrit immediate, §320, ad exsistentiam
enim substantiae finitae praesentem pertinet eius actio, §210, 55.
Baumgarten Met XVII, 195-196, §954