— XVII 194 —
§. 950.
Hic mundus durat, §299, at nullo momento independenter, §930. Ergo
non potest durare, nisi ut causatum extra se positi vel uno momento, §. 307.
Ergo vis extramundana operatur durationem eius in quovis durationis momento,
§210. Haec deus est, §855, 839. Ergo deus operatur quovis durationis
— XVII 195 —
momento durationem universi. Actuatio durationis est conservatio* ). Ergo
deus est conservator huius universi.
*) die Erhaltung.
Baumgarten Met XVII, 194-195, §950