— 399 —
      2. Idea temporis est singularis, non generalis. Tempus enim
quodlibet non cogitatur, nisi tanquam pars unius eiusdem temporis
immensi. Duos annos si cogitas, non potes tibi repraesentare, nisi determinato
erga se invicem positu, et, si immediate se non sequantur,
nonnisi tempore quodam intermedio sibimet iunctos. Quodnam autem
temporum diversorum sit prius, quodnam posterius, nulla ratione per
notas aliquas intellectui conceptibiles definiri potest, nisi in circulum
vitiosum incurrere velis, et mens illud non discernit, nisi per intuitum
singularem. Praeterea omnia concipis actualia in tempore posita, non
sub ipsius notione generali, tanquam nota communi, contenta.
Kant Diss 399