— XVII 193 —
§. 944.
Deus mundum creavit secundum summam ipsius scientiam nexus finalis,
§943, hinc sapientissime, §882. Hinc optimos optimi mundi in creando
eodem fines omnes in perfectissima subordinatione et coordinatione, §883, remedia
eorum optima, §884, certissima, §885, fecundissima, §886, eosque ex
asse consequentia, §887, via brevissima, §888, scivit, et actuavit, §. 894.
Denuo patet, deum nullum malum contingens formaliter spectatum creasse,
§146, 914.
Baumgarten Met XVII, 193, §944