— XVII 193 —
§. 942.
Agnitio perfectionis maioris in aliquo est honor*). Honor maior est
gloria**), cf. §684. Gloria dei ergo est maior cognitio summarum ipsius perfectionum.
Quo plures, quo magis, ergo quo clarius, quo certius, quo ardentius,
quo verius, quo plures, quo maiores alicuius perfectiones cognoscunt, hoc maior
est gloria, §160. Hinc summa dei gloria est clarissima, verissima, certissima,
ardentissima plurimarum maximarum ipsius perfectionum in plurimis cognitio,
§161. Gloria dei est bonum, §. 866.
*) Ehre. **) Preis.
Baumgarten Met XVII, 193, §942