— XVII 192 —
§. 940.
Auctor*) est causa liberae actionis, et tam actio, quam eius causata sunt
effectus auctoris, s. facta**). Iam deus mundum creavit liberrime, §. 932.
Ergo deus est creationis et huius mundi auctor. Deus non est auctor, nisi
eorum, quae vult, §719, 891. Iam formale nullius mali contingentis, nullius
peccati deus vult, §914. Ergo nullius mali contingentis, nullius peccati formaliter
spectati deus auctor est. Causa moralis stricte dicta***) est auctor
per liberam alterius determinationem qualis illiciens, minatus, suadens, dissuadens,
extorquens, §728. Iam causa moralis stricte dicta auctor est. Ergo
deus nec est causa moralis stricte dicta ullius peccati et mali contingentis formaliter
spectati.
*) Urheber. **) sittliche Thaten. ***) ein sittlicher Urheber.
Baumgarten Met XVII, 192, §940