— XVII 192 —
§. 938.
De eo, quod hic mundus sit optimus, possumus certi esse, §935, 936.
Ergo haec doctrina non est hypothesis philosophica. Qui demonstrationem eius
a posteriori poscunt, aut intelligunt, per demonstrationem a posteriori, eam,
quae in praemissis suis habet iudicium intuitivum, et habent eam, §933, cuius
praemissas ingreditur: hic mundus exsistit, iudicium intuitivum, aut postulant
discrepantiam huius et deterioris mundi experiri, hinc extra hunc mundum poni,
§548, mirabilem ecstasin, §. 552.
Baumgarten Met XVII, 192, §938