— XVII 192 —
§. 936.
In hoc mundo sunt maximarum plurimae, plurimarum maximae partes,
quae in mundo esse possunt, consensus tantus, quantus in mundo esse potest,
§436, 935. Hinc mundus est extensive, protensive et intensive mundorum
maximus, §437, realiter quidem finitus, ita tamen, ut multis modis infinitus
dici possit, §440, optimus, §443, in eodem maximus nexus universalis, §441,
ordo, §444, et maxima, quae esse potest, harmonia, §. 462.
Baumgarten Met XVII, 192, §936