— 373 —
      Cum igitur hujus methodi utilitas sit tanta, ut sine
illa litteris operam dare nociturum esse videatur potius
quam profuturum, facile mihi persuadeo illam
jam ante a majoribus ingenijs, vel solius naturae ductu,
fuisse aliquo modo perspectam. Habet enim humana
mens nescio quid divini, in quo prima cogitationum
utilium semina ita jacta sunt, ut saepe, quantumvis
neglecta et transversis studijs suffocata, spontaneam
frugem producant. Quod experimur in facillimis scientiarum,
Arithmetica et Geometria: satis enim advertimus
veteres Geometras analysi quadam usos fuisse,
quam ad omnium problematum resolutionem extendebant,
licet eamdem posteris inviderint. [>]
Descartes Reg 373