— XVII 191 —
§. 935.
Posita huius mundi exsistentia, ponitur summa, quae in mundo esse
potest, perfectio, §187, 934. In quo mundo ponitur summa, quae in mundo
esse potest, perfectio, est ille perfectissimus, §185. Ergo mundus hic est
omnium possibilium perfectissimus.
Baumgarten Met XVII, 191, §935