— XVII 191 —
§. 933.
Deus hunc mundum creavit liberrime, §932. Ergo eum creare voluit,
§893, voluit efficienter, §671, hinc et plene, quia infallibilis est, §879, adeoque
ex motivis completis consequenter. Ergo deus hunc mundum creare decrevit,
§695, et omni quidem significatu efficaciter, §. 675.
Baumgarten Met XVII, 191, §933