— XVII 191 —
§. 930.
Quod non potest exsistere, nisi ut causatum alterius, nec potest durare,
nisi ut causatum alterius, §299. Hinc mundus et omnes eius partes non possunt
durare, nisi ut entia ab alio, §928, 375. Ergo creatio independentem in
creaturis durationem actuans est impossibilis, nec obiectum omnipotentiae divinae,
§833. Creatio huius universi est possibilis, §926, 57. Ergo per creationem
huius universi non actuata est independens in ipso duratio.
Baumgarten Met XVII, 191, §930