— XVII 190 —
§. 928.
Omnes monades huius universi sunt entia finita, §396, hinc omnes entia
ab alio, §308, nec possunt ullae actuari, nisi ex nihilo, §229, 236. Ergo
omnes monades huius universi sunt creatae, §926. Ens quod non potest exsistere,
nisi per creationem, est creatura*). Ergo omnes huius universi monades
sunt creaturae
, et quidem dei, §381, 854. Quicquid est in hoc universo
substantiale, dei creatura est, §. 396.
*) ein Geschöpf.
Baumgarten Met XVII, 190, §928