— XVII 190 —
— 379 —
CAPUT II.

OPERATIONES DEI.

SECTIO I.

CREATIO MUNDI.

§. 926.
Causa efficiens actuat effectum, §319, 210. Deus est causa efficiens
huius universi, §854. Ergo deus actuavit hoc universum, aut ab aeterno, i. e.
ita, ut mundus hic non habuerit initium, aut in tempore s. non ab aeterno,
§10, in neutro casu pars mundi mundo praeexstitit, §371, 394. Ergo in
utroque casu mundus est actuatus ex nihilo, §228, et deus est, qui eum actuavit
ex nihilo, §854. Actuare quid ex nihilo est creare*). Ergo deus est
creator huius universi.
*) erschaffen.
Baumgarten Met XVII, 190, §926