— 15 SYN —
      In quarta, probatur ea omnia quae clare et distincte
percipimus, esse vera, simulque in quo ratio falsitatis consistat
explicatur: quae necessario sciri debent tam ad praecedentia
firmanda, quam ad reliqua intelligenda. (Sed ibi
interim est advertendum nullo modo agi de peccato, vel
errore qui committitur in persecutione boni et mali, sed
de eo tantum qui contingit in dijudicatione veri et falsi.
Nec ea spectari quae ad fidem pertinent, vel ad vitam
agendam, sed tantum speculativas et solius luminis naturalis
ope cognitas veritates.)

Descartes Med 15 Syn