— XVII 189 —
§. 924.
Deus felix est, §923, 787, summe, §812, dum 1) omnis ab eo corruptio
moralis et miseria non abest solum, §813, sed nec esse quidem in eodem potest,
physice, §859, vel moraliter, §902, 2) independenter et a se, §851, 3)
sine omni mutatione tam ipsorum bonorum, quam intuitus eorundem est felicissimus,
§. 839.
Baumgarten Met XVII, 189, §924