— XVII 187 —
§. 917.
Impartialitas est aversio a decidendo ex apparentibus stimulis. In deo
ne stimuli quidem, §898, multo minus apparentes possibiles sunt, §889, 12,
dumque tam ipsos, quam decretum ex iis aversetur sanctissima ipsius voluntas,
§902, est impartialissimus.
Baumgarten Met XVII, 187, §917