— 15 §27 —
      § XXVII. Sensiones fortiores sunt clariores, ergo
magis poeticae quam minus clarae et imbecilles, § 17;
sensiones fortiores comitantur affectum vehementiorem
quam minus vehementem, § 25. Ergo excitare affectus
vehementissimos maxime poeticum. Idem hinc patet:
Quae nobis aut ut pessima aut ut optima confuse repraesentantur,
extensive clarius repraesentantur quam
si ut minus bona minusve mala repraesentarentur, § 16,
et hinc magis poetice, § 17. Iam repraesentatio confusa
rei ut nobis pessimae aut optimae determinat affectus
vehementissimos. Ergo affectus vehementiores excitare
magis poeticum quam minus vehementes
.
Baumgarten MPh 15