— XVII 186 —
§. 915.
Deus vult iustitia punitiva, §910, materiale poenae remotum, et quicquid
est in proximo realitatis, non vero formale, §914. Iam vero contingere easdem
huic peccatori, non alii, sed ei, cui sunt proportionalissimae, est realitas, §36,
909. Hanc ergo deus vult, §899. Hinc et diiudicanda distinctio malorum
contingentium, §146, adeoque tam poenarum, §908, quam peccatorum, §788,
in privativa et positiva, §. 525.
Baumgarten Met XVII, 186, §915